Vous êtes dans un espace d'archives.   Découvrez le nouveau site Musagora !

-

 LE TEMPLE D'ARTÉMIS À ÉPHÈSE

sommaire du site

 Aurelius Victor  : Servius Tullius et le temple d'Ephèse

(De viris illustribus urbis Romae, 7, 9)

 .

Seruius Tullius, Tullii Corniculani et Ocresiae captiuae filius, cum in domo Tarquinii Prisci educaretur, flammae apecies caput eius amplexa estHoc uisu Tanaquil summam dignitatem portendi intellexitConiugi suasit, ut eum ita ut liberos suos educaret. Qui cum adoleuisset, gener a Tarquinio assumptus est, et cum rex occisus esset, Tanaquil ex altiore loco ad populum despiciens ait Priscum graui quidem, sed non letali uulnere accepto petere, ut interim, dum conualescit, Seruio Tullio dicto audientes essentSeruius Tullius quasi precario regnare coepit, sed recte imperium administrauitEtruscos saepe domuit, collem Quirinalem et Viminalem et Esquilias urbi addidit, aggerem fossasque fecitPopulum in quattuor tribus diatribuit ac post plebi distribuit annonamMensuras pondera classes centuriasque constituit Latinorum populis persuasit, uti exemplo eorum, qui Dianae Ephesiae aedem fecissent, etipsi aedem Dianae in Auentino aedificarent. Quo facto bos cuidam Latino mirae magnitudinis nata, et responsum somnio datum eum populum summam imperii habiturum, cuius ciuis bouem illam Dianae immolassetLatinus bouem in Auentinum egit et causam sacerdoti Romano exposuitIlle callide dixit prius eum uiuo flumine manus abluere debereLatinus dum ad Tiberim descendit, sacerdos bouem immolauitIta imperium ciuibus, aibi gloriam facto consilioque quaesiuitSeruius Tullius filiam alteram ferocem, mitem alteram habens, cum Tarquinii filios pari animo uideret, ut omnium mentes morum diuersitate leniret, ferocem miti, mitem feroci in matrimonium deditSed mites seu forte seu fraude perierunt: feroces morum similitudo coniunxitStatim Tarquinius Superbus a Tullia incitatus aduocato senatu regnum patrium repetere coepitQua re audita Seruius, dum ad curiam properat, iussu Tarquinii gradibus deiectus et domum refugiens interfectus estTullia statim in forum properauit et prima coniugem regem salutauit, a quo iussa turba decedere, cum domum rediret, uiso patris corpore mulionem euitantem super ipsum corpus carpentum agere praecepit: unde uicus ille Sceleratus dictus. Postea Tullia cum coniuge in exilium acta est.

(De viris illustribus urbis Romae, 7, 9)